- FERCULUM
- FERCULUMproprie τρόπαιον, cuius forma nota ex nummis, et histotia: hinc Fercula triumphalia, quae in triumphis praeserebantur, uti vidimus, ubi de Triumpho. Item funebria, de quibus Stat. Theb. l. 6. v. 126.Portant inferias, arsuraque fercula primiGraiorum, titulisque pios testantur honores.Nempe eadem haec, vel affinia saltem, triumphalibus, qualia in funere Ducum fortiumqueve virorum praeferri mos. Sic arma truncis suffixa in tropaea nim. erigendis, portant Duces, in funere Pallantis, apud Vitg. Aen. l. XI. Sic infensissimi hostis sui cadaver avehendum, in alia quidem re, portat tamen ipse, et suis manibus vehiculo Hectoris imponit Achilles Il. ω. et Iason ipsemer fert ad ro gum Cyzicum, apud Val. Flacc. Argon. l. 3. etc. Erant his, ut et triumphalibus, tituli adscripti quorum essent, honoris ergo, uti ex MS. optimi glossa docet Barth. ad Stat. l. Imo et inimicorum, ex Virg. Aen. l. XI. v. 84.---- inimicaque nomina figi.Alia omnino funebria fercula Suet. Calig. c. 15. Ad transserendos matris fratrisque cineres festinavit ---- nec minore scenâ Ostiam,praefixo in biremis puppe vexillo, et inde Romam Tiberi sub vectos, per splendidissimum quemque equestris ordinis, medio ac frequenti die, duobus ferculis, Mausoleo intulit. Ubi Casaub. Sic appellat inquit, pompatius instrumentum, in quo cineres erant, cum inferrentur in Mausoteum, ob similitudinem aliquam ferculorum triumphalium: utraque enim sic erant composita, ut elata gestari omnibusque ostendi possent. Alia item apud Plin. l. 10. c. 10. Notatum in his (milvis) rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam ex funerum ferculis: Hîc enim cena sepulchralis indigitatur, quae in funeribus olim satis lauta parabatur, delataque ad rogum cum defuncto cremabatur, ex Apuleio Floridor. l. 4. Dalechamp. Not. ad Plin. Nec multo aliter vocem tropaeum usurpat Suet. in funere Iulii. c. 84. Galb. c. 14. Cal. c. 45. Nempe Ferculum etiam παράθεσις, mensa una, ob similitudinem cum tropaeis. Non enim lances mensis imponebant elegantiores: sed machinulis quibusdam venusto artificio elaboratis partim imponebant, partim appendebant. Sic in Satyrico Petron. Edit. Gonsalis de Salas p. 17. Edit. Bossch. c. 31. Cenalautissima describitur, cuius gustatio sive promulsis mensae, ita fuerat exhibita: Ceterum in promulsidari (mensa sc. h. e geustatoria) aselius erat Corinthius, cum bisaccio positus, qui habebat olivas etc. Deinde remotâ gustatoriâ sequitur ferculum, quod ita exhibetur, Idem p. 19. c. 35. Repositorium enim rotundum, duodecim habebat signa in orbe disposita: super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super Arietem cicer arietinum etc. Similia apud Graecos legas. Quo sensu Suet. de Aug. c. 74. Cenam, ait, trinis ferculis, aut cum abundatissime, senis praebebat. Inde pro ipsis cibis, qui inferdebantur. Coronari ea in conviviis moris fuisse, Athen. socet, l. 5. p. 194. in iis Ludis, quos apud Daphnem Antiochus edidit, anseres, lepores, damas cum auteis coronis, convivio illatas memorans. Vide C. Paschal. Cor. l. 1. c. 3. et supra ubi de Cibum capiendi ratione, infra quoque in voce Infertores. It. Lances. Plura vero hanc in rem, inprimis de Ferculis triumphalibus, vide apud I. C. Bulenger. de Triumpho c. 25. de Funebribus, apud Caspar. Barth. ad Stat. l. cit. etc. Medio aevo. Fercula, quae pro nuptiis celebratis Curioni seu Sacerdoti ex iure praestabantur, occurrunt passim, apud scriptores Eccl. rom. De Ferculis sictitius, quibus parasitos suos lusit Heliogabalus, vide apud Lamprid. in Vita eius. Ferculi Generalis mentio est in Charta Ioh. Thesautarii S. Quintini a. C. 1094. apud C. du Fresne: Ordinavit etiam caritas eorum, ut in die S. Trinitatis, quae ante Domini adventum quibusdam in locis celebratur, die sc. meae nativitatis, quandiu viverem, et in anniver saria mei transitus commemor atione, refectic eorum uno quolibet generali ferculo communiter, et indesinenter ampliaretur etc. de Ferculorum assessore in Galliae olim Regum aula, diximus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.